PALAESTRA

PALAESTRA
I.
PALAESTRA
Herculis filia, nuditarem obtegendi consuetudinem inter Mulieres, quae cursu aliisque exercebantur, introduxit: quemadmodum Pater eius, ne unquam Athletae in publicum ad certandum sine subligaculis prodirent, instituit; teste Clem. Alexandrino Paedagog. l. 3. c. 5. apud Hier. Mercurialem de Arte Gymnast. l. 1. c. ult. sub finem.
II.
PALAESTRA
sexta pars Gymnasii, ubi Veteres luctabantur, sic ἀπὸ τῆς πάλης sive lucta dicta. Reliquae enim Gymnasii partes hae erant. Prima, porticus plenae exhedris, in quibus Philosophi aliique considentes disputabant: sEcunda, Ε᾿φήβειον seu Ε᾿φηβεῖον, ubi Ephebi, sive puberes, exercebant corpus: Tertia, Coryccon, Graece Κωρυκεῖον, ubi folle lusoriô, ac pilâ lusitarent: Quarta. Elaeothesium, ubi unguenta reponerentur: quinta, Conisterium, ubi qui inuncti erant, pulvere adspergebantur: Septima, Sphaeristerium, ubi pilâ exercerentur: Octava, inter porticus et muros, ubi currebatur: Nona, xystos et xysta continebat, i. e. porticus tectas, ubi Athletae hieme exercebantur, et subdiales deambulationes, ubi aestate: Decima, balnea. Gerh. Ioh. Voss. de Arte Gymnast. c. 3. §. 9. et seqq. Saepe tamen pro toto Gymnasio, teste eôdem §. 71. quô sensu apud Vitruvium sumitur, ubi l. 5. c. 11. de Palaestrarum Graecarum exstructione prolixe agit, sed de hac re alibi. In Palaestra, quam sextum fuisse Gymnasii locum diximus, cursu, luctando, hastâ, discô, pugilatu, pilâ, saliendo se exercebant magis, quam scorto aut saviis, verba sunt Lydi Plautini Bacchidibus Actu 3. sc. 3. v. 24. Galenus de tuenda valet. l. 2. c. 9. ibi has exercitationes peragi fuisse solitas refert. luctam, pugilatum, appensionem manibus ad funes, exercitationem, quâ stabant pedibus et manibus in pugnum vinctis easque alteri aperiendas porrigebant, quâ pondera manibus attollebant et ita persistehant, quod genus halteres vocatum est, sciamachia et armorum pugna. Cui assentiens Oribasius, addit non has modo, sed et alias sexcentas Palaestrae exercitationes fuisse. Et huius loci parietum sordes collectas in panno applicaras furunculos maturare, scripserunt Plinius l. 28. c. 4. et Priscian. de claris Orator. Eâdem significatione vocem accepit Catullus, Epigr. 64. v. 120. ubi dixit:
Abero forô, Palaestrâ, stadiô et Gymnasiis?
Miser ab miser!
Quodque modo dictum, de strigmentis quibusdam, quae a Palaestrae muris, staruis atque columnis, quibus a pulvere et luctantium contactu adhaeserant, abradi et in usus Medicos servari solebant, abunde Dioscorides quoque et Galenus confirmant, docetque Plin. l. 15. c. 4. illa a Ludorum Magistratibus octingentis quandoque sestertiis fuisse vendita. Aliter vox sumitur, apud
Ciceronem l. 3. Ep. 1. et de Leg. l. 2. ubi locum quemcumque exercendis corporibus idoneum denotat: ut et Virgilium Aen. l. 6. v. 642.
Pars in gramineis exercent membra palaestris.
Imo idem Tullius pro ipsa exercitatione quandoque vocabulô hôc utitur: Plut. Sympos. 2. Palaestram vocat locum, ubi Athletae exercerentur, luctâ solum volutatoriâ et pancratiô etc. Redeo ad sextum Gymnasii locum, in quo cum plurimae exercitationes viguissent, primumlocum obtinuit lucta, Graecia communi nomine πάλη, Laconibus καταβλητικὴ quandoque seu deiectoria, nuncupata, qualem habuisse Iacobum cum Angelo, ac inde fuisse pede laesum, narrant sacri Annales, Genes. c. 32. v. 24. Fuit autem haec nihilaliud, quam exercitatio quaedam in Palaestraseus Poticu tecta, quae Xystus vocabatur, fierisolita, in qua luctatores bini nudi, uncti oleô, et pulvere aspersi sese brachiis complicantes, invicemque concertantes, alter alterum deicere humi contendebant, ad quod peragendum embolae, parembolae, paratheses, et systases, nesessario requirebantur, illudque prae coeteris quaerebatur, ut pedes primo comprehenderentur, definitore Mercuirali de Arte Gymn. l. 2. c. 8. qui Luctatoriam prolixe describit, ut et reliquas Palaestrae exercitationes, ibid. et capp. seqq. Et ab ista Palaestrae nomen inditum, quemadmodum πάλη, a πηλὸς sive Dorico παλὸς, h. e. lutum, ortum. Cum vero ante Theseum, solâ magnitudine, pondereque et naturae viribus nixi luctarentur, primus hic addidit Artem Παλαιςτρικὴν, quem luctationis astum vocat Papimus. Vide Pausan in Atticis, qui non sollum auctor est, Theseum Artis huius Inventorem esse, sed et addit, eâ victum ab illo Cercyonem, luctâ licet tum inclitum: qualis iisdem temporibus fuit Antaeus, sed ad Hercule devictus; cuius utriusque eô nomine meminit Plato de Legg. l. 2. Et quia in lucta proprium erat τὸ συμπλέκεςθαι, sive nodus seu mutuus nexus, hinc catenatas Palaestras, dixit Papinius l. 2. Sylv. Epicediô in Glauciam Melioris. v. 110. Vide quoque infra, Sudore uno etc. A Palaestra, dictus est magister Palaestricus, qui Lydo Pluutino Bacchid. ACtu 3. Sc. 3. v. 28. Gymnasii Praefectus, Graecis Ε᾿πιςτάτης, Platoni etiam παιδιυτὴς τῶ νέων de Republ. l. 2. cui proximus ab Agonotheta erat honor, apud Voss. loc. cit. Vide quoque infra voce Xystarcha. Palastritam servum recensuit Martialis l. 6. Epigr. 39. v. 8.
At ille simâ nare, turgidis labris,
Ipsa est imago Pannici Palaestritae.
Quem de Palaestra vocat Ulpian. l. 15. ff. de Usufr. Nam si Librarium rus mittat, et qualum et calcem portare cogat, vel Histrionem Balneatorem faciat, vel de Symphoniaco Atriensem vel de Palaestra, stercorandis latrinis praeponat, videbitur abuti proprietate. seneca homines inter oleum et vinum occaüatos appellat Ep. 15. etc. Alias Palaestritae, qui in Palaestra sese exercebant, quod non nisi ingenuis, apud Graecos, licebat. Coluêre hi Mercurium, qui proin Α᾿γώνιος Pindaro Isthmior. od. 1. antistroph. 4. et Ε᾿ναγώνιος dicitur, Pyth. od. 2. Unde Heliodorus l. 10. Τὴν ἐναγώνιον Ε῾ρμοῦ τέχνην ἠκριβηκὼς, In concertatoria Mercurii Arte exercitatissimus, et Horatius Carm. l. 1. Od. 10. ad Mercurium, v. 2.
Qui feros cultus hominum recentûm
Voce formasti catus et decorae More Palaestrae.
Illustre quoque Silviani illud l. 4. de Gubern. Dei, Colitur et honoratur Minerva in Gymnasiis, Venus in Theatris, Neptunus in Circis, Mars in arenis, Mercurius in Palaestris. Sed et Apollinem Ε᾿ναγώνιον ibidem cultum esse, legimus apud Lucian. in Anacharsi, sive de Gymnasus: ut praeteream, quod Mercurio et Herculi, commune in stadio Templum posuêre Arcades, teste Pausaniâ in Arcadicis: quod item Herculi ac Theseo, Palaestrices, ut dictum, Auctori, statuae in Gymnasiis collocatae leguntur. Vide sis, quae de Diis Palaestrae Praesidibus tradita suntr Petro Fabro Agonistici l. 1. c. 16. et 17. Plur vero hîc infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Palaestra — Pa*l[ae]s tra, n. See {Palestra}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Palaestra — PALAESTRA, æ, des Chorikus, Königs in Arkadien, Tochter, hatte ihre Händel mit dem Mercurius, und entdeckte ihm daher ihrer Brüder, des Plexippus und Enetus, Erfindung der Ringekunst, wofür er denn machte, daß ihr zu Ehren alles Ringen und… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • palaestra — (n.) see PALESTRA (Cf. palestra) …   Etymology dictionary

  • palaestra — [pə les′trə] n. pl. palaestrae [pə les′trē] or palaestras alt. sp. of PALESTRA …   English World dictionary

  • Palaestra — For the sports arena in Philadelphia (Pennsylvania), see Palestra. For the blister beetle genus, see Palaestra (beetle).The palaestra ( παλαίστρα ) was the ancient Greek wrestling school. The events that did not require a lot of space, such as… …   Wikipedia

  • Palaestra — Große Palästra (Campus) in Pompeji Das Wort Palästra (Plural Palästren; griechisch παλαίστρα palaístra „Ringplatz“, lateinisch palaestra) leitet sich von dem griechischen Pale ( …   Deutsch Wikipedia

  • palaestra — Palestra Pa*les tra, n.; pl. L. {Palestr[ae]}, E. {Palestras}. [NL., fr. L. palaestra, Gr. ?, fr. ? to wrestle.] [Written also {pal[ae]stra}.] (Antiq.) (a) A wrestling school; hence, a gymnasium, or place for athletic exercise in general. (b) A… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • palaestra — noun (plural palaestrae) Etymology: Middle English palestre arena, from Latin palaestra place for wrestling, from Greek palaistra, from palaiein to wrestle Date: 1580 1. a school in ancient Greece or Rome for sports (as wrestling) 2. gymnasium …   New Collegiate Dictionary

  • palaestra — n. (also palestra) Gk & Rom. Antiq. a wrestling school or gymnasium. Etymology: ME f. L palaestra f. Gk palaistra f. palaio wrestle …   Useful english dictionary

  • Palaestra at Olympia — The palaestra at Olympia is part of the gymnasium at the sanctuary. This sixty six meter square building dates to the end of the third or beginning of the second century B.C. Architecture of the palaestra at OlympiaThe palaestra is oriented… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”